MATUTINALIS Liber

MATUTINALIS Liber
MATUTINALIS Liber
in Charta Antibar. Episcopi, apud Ioann. Lucium de Regno Dalm. l. 2. c. 14. est, in quo officium Ecclesiasticum matutinum continetur. Dicitur autem Matutinum in Ecclesia Romana Officii septem horatum Canonicarum prima pars, quae aliter Nocturnum quoque, item Vigiliae nocturnae, appellatur. In eo utuntur pluviali, elalio paramento, nisi tempore nonae lectionis, quae ab Hebdomadario dicenda, qui una cum duobus Praecentoribus pluvialibus ornatur; qui dein Laudum recitationem iisdem ceremoniis fieri solitis ad Vesperas eiusdem diei continuant. At cum Officium ab ipso Episcopo dirigitur, tunc ipse, indutus cappâ consuetâ nonam lectionem recitat, exceptâ tamen nocte Nativitatis Domini, in qua sumit pluviale, ad dicendam orationem, in fine matutini etc. Vide Dominic. Macrum Hierolexico, et supra, voce Absolutio. Hinc Matutinarius, in Regulis Monachorum S. Caesarii §. 21. Post hos dicant Matutinos directaneum: Exaltabo te, Deus meus et Rex meus. Deinde in ordine totus Matutinarius in Antiphonas, apud Car. du Fresne in Glossar. qui etiam de Matutinario cursu B. Mariae aliquid addit, ex Hugone Flaviniac. A. C. 961.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Matines (livre) — Terme liturgique polysémique français qui peut désigner non seulement l office liturgique des matines (matutinae arum f.), mais aussi un livre commençant par cet office. Au sens codicologique et par métonymie, selon les lieux et les époques,… …   Wikipédia en Français

  • АМВРОСИАНСКИЙ ОБРЯД — [лат. ritus ambrosianus; медиоланский обряд, лат. ritus mediolanensis], одна из основных зап. богослужебных традиций (см. Литургические семьи), возникшая и существовавшая в древней Медиоланской Церкви, в наст. время распространенная более чем в… …   Православная энциклопедия

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”